- APONUS
- APONUSfons et vicus ad Euganeos colles, in Italia prope patavium, ubi et aquae calidae variis morbis aptae; A Claudiano elegiaco carmine laudatae, et a Theodorico Gotthorum Rege moenibus cinctae, teste Cassiodorô. Lucan. l. 7. v. 192.Euganeo, si vera sides memorantibus, augurColle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit,Atque Antenorii dispergitur unda Timavi.Eius aqua fatidica olim credebatur. Unde consultans Tiberius sortes in eas coniecit. Lege Sueton. in Tiber. c. 14. Videturque illuc respexisse Lucanus, ubi supra.Martial. l. 1. Epigr. 62. v. 3.Censetur Apena Ltvio suo tellus,Stellâque nec Flacco minus.Idem l. 6. Epigr. 42. v. 4.Nec fontes Aponi rudes puellis.Etiam Claudius II. inde responsum accepit 3 de se oraculum hoc Geryonis consulens, sub inttium Imperii sui quamdiu scil. imperaturus esset? Item quum de posteris suis, et de fratre Quintillo, quem consortem hebere volebat Imperii, ex illo sciscitatum venerat, apud Trebellium Pollionem in Eo c. 11. Ubi exemplum Virgilianarum fortium habes. Nomenei, quia contra morbos est, vel quia citra dolorem medetur, ab α et πόνος, Labor. Vide Cluver. Ital. Ant. p. 153.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.